previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Quam legis, unde tibi mittatur epistula, quaeris?
hinc, ubi caeruleis iungitur Hister aquis,
ut regio dicta est, succurrere debet et auctor,
laesus ab ingenio Naso poeta suo.
5 qui tibi, quam mallet praesens adferre salutem,
mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis.
legimus, o iuvenis patrii non degener oris,
dicta tibi pleno verba diserta foro.
quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas
10lecta satis multas, pauca fuisse queror.
plura sed haec feci relegendo saepe, nec umquam
non mihi, quam primo, grata fuere magis,
cumque nihil 1 totiens lecta 2 e dulcedine perdant,
viribus illa suis, non novitate, placent.
15 felices quibus haec ipso cognoscere in actu
et tam facundo contigit ore frui!
nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda,
gratius ex ipso fonte bibuntur aquae. [p. 408]
et magis adducto pomum decerpere ramo
20quam de caelata sumere lance iuvat.
at nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset,
quod legi, tua vox exhibuisset opus,
utque fui solitus, sedissem forsitan unus
de centum iudex in tua verba viris,
25 maior et implesset praecordia nostra voluptas,
cum traherer dictis adnueremque tuis.
quem quoniam fatum patria vobisque 3 relictis
inter inhumanos maluit esse Getas,
quod licet, ut videar tecum magis esse, legenda 4
30saepe, precor, studii pignora mitte tui,
exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum,
utere, quod nobis rectius ipse dares,
namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, vobis,
ingenio nitor non periisse meo.
35 redde vicem, nec rara tui monimenta laboris
accipiant nostrae, grata futura,
manus, dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum,
ecquid ab his ipsis admoneare mei.
ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis,
40aut, quod saepe soles, exigis ut recitent,
quaeror, ut 5 interdum tua mens, oblita quid absit,
nescio quid certe sentit abesse sui,
utque loqui multum de me praesente solebas,
nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est?
45 ipse quidem Getico peream violatus ab arcu
(et sit periuri quam prope poena, vides)
te nisi momentis video paene omnibus absens.
gratia quod 6 menti quolibet ire licet. [p. 410]
hac ubi perveni nulli cernendus in urbem,
50saepe loquor tecum, saepe loquente fruor.
tum mihi difficile est, quam sit bene, dicere, quamque
candida iudiciis illa sit hora meis.
tum me, siqua fides, caelesti sede receptum
cum fortunatis suspicor esse deis.
55 rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo,
a Styge nec longe Pontica distat humus,
unde ego si fato nitor prohibente reverti,
spem sine profectu. Maxime, tolle mihi.

1 nihil sua

2 lecta nihil

3 nobis patriaque vel patria nobisque

4 legendo vel loquendo corr. Burmann

5 utet

6 quod dis vel sit

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (11 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LANX
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: